clear space clear space clear space white space
A
 r c h i v e s   o f   M a r y l a n d   O n l i n e
  Maryland State Archives | Index | Help | Search search for:
clear space
white space
Proceedings of the Council of Maryland, 1636-1667
Volume 3, Page 11   View pdf image
 Jump to  
  << PREVIOUS  NEXT >>
clear space clear space clear space white space

Charter, June 20, 1632. 11


imperpetuum ad ejus vel eorum libitum et voluntatem possint                 
et valeant assignare alienare concedere dimittere vel feoffare
premissorum tot tales et tantas partes et parcellas ea perquirere
volenti vel volentibus quot quales et quantas duxerunt oppor-
tunas Habendum et tenendum eisdem persone et personis ea
capere vel perquirere volenti vel volentibus heredibus et
assignatis suis in feodo simplici vel Feodo talliato vel pro
termino vite vitarum vel Annorum tenendum de prefato modo
Barone de Baltimore heredibus et assignatis suis per tot tanta
talia et hujusmodi servicia consuetudines et redditus quot
quanta et qualia eidem modo Baroni de Baltimore heredibus
et assignatis suis visum fuerit vel placuerit et non de nobis
heredibus vel Successoribus nostris immediate Et eisdem
persone et personis et eorum cuilibet et quibuslibet damus et
per presentes pro nobis heredibus et Successoribus nostris
concedimus licenciam authoritatem et potestatem quod talis
persona et persone premissa sive aliquam inde parcellam de
prefato modo Barone de Baltimore heredibus et assignatis suis
recipere possit et possint ac tenere sibi et assignatis suis vel
heredibus suis de quocunque statu hereditario in Feodo
simplici vel Feodo talliato vel aliter prout eis et modo Baroni
de Baltimore heredibus et assignatis suis videbitur expedire de
eodem Barone de Baltimore heredibus et assignatis suis
Statuto in Parliamento domini Edwardi filii Regis Henrici
nuper Regis Anglie Progenitoris nostri edito communiter
vocato Statuto Quia Emptores terrarum in regno nostro Anglie
dudum edito Aut aliquo alio statute actu ordinacione usu lege
vel consuetudine aut aliqua alia re causa vel materia in con-
trarium inde antehac habito facto edito ordinato seu proviso in
contrarium inde in aliquo non obstante Ac eidem Baroni de
Baltimore et heredibus suis particulas aliquas terre infra
Provinciam predictam in Maneria erigere et in Maneriis eorum
singulis habere et tenere Curias Baronis ad omnia que ad
Curias Baronis pertinent et visus Franciplegii ad conserva-
cionem pacis et melius parcium illarum regimen per se et
Seneschallos suos vel aliorum maneriorum illorum cum con-
stituti fuerint dominos pro tempore existenti deputandos
habere et custodire et in eisdem omnibus uti ad visus Franci
plegii pertinentibus licenciam damus et concedimus per pre-
sentes Ac ulterius volumus ac per presentes pro nobis
heredibus et Successoribus nostris convenimus et concedimus
ad et cum prefato modo Barone de Baltimore heredibus et
assignatis suis quod nos heredes et Successores nostri nullo
tempore imposterum aliquas imposiciones Custumas aut alias
taxaciones quotas seu contribuciones quascunque imponemus
aut imponi faciemus aut causabimus in aut super Incolas aut
Inhabitantes Provincie predicte pro bonis terris vel tenementis

P. R. O.




 
clear space
clear space
white space

Please view image to verify text. To report an error, please contact us.
Proceedings of the Council of Maryland, 1636-1667
Volume 3, Page 11   View pdf image
 Jump to  
  << PREVIOUS  NEXT >>


This information resource of the Maryland State Archives is presented here for fair use in the public domain. When this material is used, in whole or in part, proper citation and credit must be attributed to the Maryland State Archives. PLEASE NOTE: Rights assessment for associated source material is the responsibility of the user.


Tell Us What You Think About the Maryland State Archives Website!


[ Archives' Home Page  ||  All About Maryland  ||  Maryland Manual On-Line  ||  Reference & Research
||  Search the Archives   ||  Education & Outreach  ||  Archives of Maryland Online ]

Governor     General Assembly    Judiciary     Maryland.Gov

An Archives of Maryland electronic publication.
For information contact mdlegal@mdarchives.state.md.us.

©Copyright  October 22, 2009
Maryland State Archives