clear space clear space clear space white space
A
 r c h i v e s   o f   M a r y l a n d   O n l i n e
  Maryland State Archives | Index | Help | Search search for:
clear space
white space
Proceedings of the Council of Maryland, 1636-1667
Volume 3, Page 12   View pdf image
 Jump to  
  << PREVIOUS  NEXT >>
clear space clear space clear space white space


12 Charter, June 20, 1632.

P. R. O.

suis infra eandem Provinciam aut super aliqua terras tene-
menta bona seu Catalla infra Provinciam predictam aut in aut
super aliqua bona vel merchandizas infra Provinciam predic-
tam aut infra Portus aut Navium stationes dicte Provincie
onerandas seu exonerandas et hanc declaracionem nostram in
omnibus Curiis et Pretoriis et coram quibus-cunque Judicibus
nostris heredum et Successorum nostrorum pro sufficiente et
legittima liberacione solucione et Acquietancia inde de tempore
in tempus recipi et allocari volumus Ac pro nobis heredibus et
Successoribus nostris jubemus et mandamus precipiendo
omnibus et singulis officiariis et ministris nostris heredum et
Successorum nostrorum et sub gravi indignacione injungendo
ne quid in contrarium premissorum ullo unquam tempore
attemptare audeant aut eisdem ullo modo contraveniant sed
prefato modo Baroni de Baltimore et heredibus suis ac prefate
Provincie de terra Marie Incolis et Mercatoribus predictis
eorumque servis Ministris Factoribus et assignatis in plenissimo
hujus Charte nostre usu et fruicione omni tempore
auxilientur et assistant prout decet Et ulterius volumus ac
per presentes pro nobis heredibus et Successoribus nostris
concedimus prefato modo Baroni de Baltimore heredibus et
assignatis suis et dicte Provincie terre tenentibus habitatoribus
presentibus et futuris et singulis eorum Quod Provincia pre-
dicta terre tenentes vel Incole ejusdem Colonie aut patrie vel
terre Virginie aut alicujus alterius Colonie deducti vel deducendi
membrum vel pars de cetero non habeantur vel reputentur aut
de eisdem dependentes sint aut regimini subsint in aliquo
ipsamque et ipsos ab eisdem separamus et separatos esse
volumus per presentes Ac quod Corone nostre Anglie imme-
diate sint subjecti et de eadem dependentes imperpetuum Et
si forte imposterum contingat dubitaciones aliquas questiones
circa verum sensum et intellectum alicujus verbi clausule vel
sentencie in hac presenti Charta nostra contente generari eam
semper et in omnibus interpretacionem adhiberi et in quibus-
cunque Curiis et Pretoriis nostris obtinere volumus precipimus
et mandamus que prefato modo Baroni de Baltimore heredibus
et assignatis suis benignior utilior et favorabilior esse judica-
bitur Proviso semper quod nulla fiat interpretacio per quam
sacro sancta dei et vera Christiana religio aut ligeancia nobis
heredibus et Successoribus nostris debita imminutione preju-
dicio vel dispendio in aliquo patiantur Eo quod expressa

mencio &c In cujus rei &c Teste Rege apud Westmonasterium
xxo die Junii.
                                                            Per breve de Privato sigillo.



 
clear space
clear space
white space

Please view image to verify text. To report an error, please contact us.
Proceedings of the Council of Maryland, 1636-1667
Volume 3, Page 12   View pdf image
 Jump to  
  << PREVIOUS  NEXT >>


This information resource of the Maryland State Archives is presented here for fair use in the public domain. When this material is used, in whole or in part, proper citation and credit must be attributed to the Maryland State Archives. PLEASE NOTE: Rights assessment for associated source material is the responsibility of the user.


Tell Us What You Think About the Maryland State Archives Website!


[ Archives' Home Page  ||  All About Maryland  ||  Maryland Manual On-Line  ||  Reference & Research
||  Search the Archives   ||  Education & Outreach  ||  Archives of Maryland Online ]

Governor     General Assembly    Judiciary     Maryland.Gov

An Archives of Maryland electronic publication.
For information contact mdlegal@mdarchives.state.md.us.

©Copyright  October 31, 2014
Maryland State Archives