clear space clear space clear space white space
A
 r c h i v e s   o f   M a r y l a n d   O n l i n e
  Maryland State Archives | Index | Help | Search search for:
clear space
white space
Proceedings of the Council of Maryland, 1636-1667
Volume 3, Page 3   View pdf image
 Jump to  
  << PREVIOUS  NEXT >>
clear space clear space clear space white space

Patent Roll. 8 Charles I. Part 3. No. 2594.

P. R. O.

De concessione sibi et
heredibus Cecilli Baroni
de Baltimore.
5.

Rex &c Omnibus ad quos &c salutem.
Cum predilectus et perquam fidelis Subdi-
tus noster Cecill Calvert Baro de Baltimore

in Regno nostro Hibernie films et heres Georgii Calvert Militis
nuper Baronis de Baltimore in eodem Regno Hibernie patris
inherens vestigiis laudabili quodam et pio Christiane religionis
pariter et imperii nostri Territoria dilatandi studio flagrans
licenciam nobis ut Copiosam Anglicane Gentis Coloniam
industria et impensa sua ad certam quandam Regionem inferius
describendam in terra quadam in partibus Americe hactenus
inculta et barbaris nullam divini Numinis noticiam habentibus
in partibus occupatis deducere possit, totamque illam regionem
cum certis quibusdam privilegiis et Jurisdiccionibus ad Colonie
sue et Regionis predicte salubre regimen et statum pertinenti-
bus a regia nostra Celsitudine sibi et heredibus suis dari concedi
et confirmari humiliter supplicaverit Sciatis igitur quod nos
pium et nobile prefatorum Baronum de Baltimore propositum
et studium regio favore prosequentes ex gracia speciali certa
sciencia et mero motu nostris dedimus concessimus et confir-
mavimus et per hanc presentem Chartam nostram pro nobis
heredibus et successoribus nostris prefato Cecilli modo Baroni
de Baltimore et heredibus et assignatis suis damus Concedimus
et confirmamus totam illam partam Peninsule sive Chersonesus
jacentem in partibus Americe inter Oceanum ex oriente et
sinum de Chessopeake ab Occidente a residuo ejusdem per
rectam lineam a Promontorio sive Capite terre vocate Watkins
point juxta sinum predictum prope Fluvium de Wighco
scituato ab occidente usque ad magnum Oceanum in plaga
orientali ductam divisam et inter metam illam a meridie usque
ad partem illam Estuarii de De la Ware ab Aquilone que sub-
jacet quadragesimo gradui latitudinis septentrionalis ab equi-
noctiali ubi terminatur nova Anglia totumque illius terre tractum
infra metas subscriptas videlicet transeundo a dicto Estuario
vocato Delaware Baye recta linea per gradum predictum usque
ad verum meridianum primi Fontis Fluminis de Pattowomack
deinde vergendo versus meridiem ad ulteriorem dicti Fluminis
ripam et eam sequendo qua plaga occidentalis et meridionalis
spectat usque ad locum quendam appellatum Cinquak prope
ejusdem Fluminis ostium scituatum ubi in prefatum sinum de


 

clear space
clear space
white space

Please view image to verify text. To report an error, please contact us.
Proceedings of the Council of Maryland, 1636-1667
Volume 3, Page 3   View pdf image
 Jump to  
  << PREVIOUS  NEXT >>


This information resource of the Maryland State Archives is presented here for fair use in the public domain. When this material is used, in whole or in part, proper citation and credit must be attributed to the Maryland State Archives. PLEASE NOTE: Rights assessment for associated source material is the responsibility of the user.


Tell Us What You Think About the Maryland State Archives Website!


[ Archives' Home Page  ||  All About Maryland  ||  Maryland Manual On-Line  ||  Reference & Research
||  Search the Archives   ||  Education & Outreach  ||  Archives of Maryland Online ]

Governor     General Assembly    Judiciary     Maryland.Gov

An Archives of Maryland electronic publication.
For information contact mdlegal@mdarchives.state.md.us.

©Copyright  October 31, 2014
Maryland State Archives