clear space clear space clear space white space
A
 r c h i v e s   o f   M a r y l a n d   O n l i n e
  Maryland State Archives | Index | Help | Search search for:
clear space
white space
Bacon's Laws of Maryland
Volume 75, Page 6   View pdf image (33K)
 Jump to  
  << PREVIOUS  NEXT >>
clear space clear space clear space white space

THE CHARTER

Carolus DEI Gratia Angliæ Scotiæ Franciæ et Hiberniæ Rex Fidei
Defensor, &c. OMNIBUS ad quos Præfentes Litteræ nostræ pervenerint
SALUTEM.

    II. CUM perdilectus et perquam fidelis Subditus noster CÆCILIUS
CALVERT Baro de BALTIMORE in Regno nostro Hiberniæ Filius
et Hæres GEORGII CALVERT Militis nuper Baronis de BALTIMORE
quôdam et piô Christianam Religionem pariter et Imperii nostri Territoria dilatandi
Studiô flagrans Licentiam nobis ut copiofam Anglicanæ Gentis Coloniam
Industriâ ac Impensâ suâ ad certam quandam Regionem inferius describendam
in Terrâ quâdam in Partibus, Americæ hactenus incultâ et Barbaris
nullam Divini Numinis Notitiam habentibus in Partibus occupatâ deducere
poffit totamq; illam Regionem cum certis quibufdam Privilegiis et Jurisdictionibus
ad Coloniæ suæ et Regionis prædictæ falubre Regimen et Statum
pertinentibus a Régiâ nostrâ Celfitudine sibi et Hæredibus suis dari concedi et
confirmare humiliter supplicaverit.

    III. SCIATIS igitur quod NOS pium et nobile præsatorum Baronum de
BALTIMORE Propositum et Studium Regio Favore profequentes ex
Gratiâ speciali certâ Scientia et mero Motu nostris DEDIMUS CONCESSIMUS et
CONFIRMAVIMUS et per hanc præfentem CHARTAM nostram pro NOBIS
Hæredibus et Successoribus nostris præsato CÆCILIO modo Baroni de
BALTIMORE Hæredibus et Assignatus suis DAMUS CONCEDIMUS et
CONFIRMAMUS totam illam Partem Peninsulæ sive Cherfonefi jacentis in Partibus
Americæ, inter Oceanum ex Oriente et finum de Chesopeake ab Occidente
à Residuo ejusdem per rectam Lineam à Promontorio sive Capite Terræ
vocato Watkin's Point juxta finum prædictum prope Fluvium de Wighco
scituato ab Occidente usque ad Magnum Oceanum in Plaga Orientali ductam
divisam Et inter Metam illam à Meridie usque ad Partem illam Estuarii
de Delaware ab Auilone quæ subjacet quadragefimo Gradui Latitudinis Septentrionalis
ab Æquinoctiali ubi terminatur Nova Anglia totumque illius Terræ
Tractum infra Metas subscriptas (videlicet) Transeundo à dicto Æstuario vocato
Delaware-Bay rectâ Lineâ per Gradum prædictum usque ad verum Meridianum
primi Fontis Fluminis de Pattowmack deinde vergendo versus Meridiem
ad ulteriorem dicti Fluminis Ripam et eam sequendo qua Plaga occidentalis
ad Meridionalem spectat usque ad Locum quendam appellatum Cinquack
prope ejusdem Fluminis Ostium scituatum ubi in præfatum Sinum de Chessopeake
evolvitur ac inde per Lineam breviffimam usque ad prædictum Promontorium
sive Locum vocatum Watkin's Point Ita quód totus Terræ Tractus
per Lineam prædictum inter magnum Oceanum et Watkin's Point divisus usque
ad Promontorium vocatum Cape-Charles et singula sua Appenditia NOBIS
Hæredibus et Successoribus nostris integre remaneant excepta Imperpetuum.

    IV. NEC NON omnes Insulas et Insululas infra Limites prædictos CONCEDIMUS
etiam et CONFIRMAMUS eidem Baroni de BALTIMORE
Hæredibus et Assignatis suis omnes et singulas Insulas et Insululas ab Orientali
prædictæ Regionis Littore Orientem versus in Mari natas vel nascendas
infra decem Leucas marinas ab eôdem Littore scituatas cum omnibus et singulis.



 
clear space
clear space
white space

Please view image to verify text. To report an error, please contact us.
Bacon's Laws of Maryland
Volume 75, Page 6   View pdf image (33K)
 Jump to  
  << PREVIOUS  NEXT >>


This information resource of the Maryland State Archives is presented here for fair use in the public domain. When this material is used, in whole or in part, proper citation and credit must be attributed to the Maryland State Archives. PLEASE NOTE: Rights assessment for associated source material is the responsibility of the user.


Tell Us What You Think About the Maryland State Archives Website!


[ Archives' Home Page  ||  All About Maryland  ||  Maryland Manual On-Line  ||  Reference & Research
||  Search the Archives   ||  Education & Outreach  ||  Archives of Maryland Online ]

Governor     General Assembly    Judiciary     Maryland.Gov

An Archives of Maryland electronic publication.
For information contact mdlegal@mdarchives.state.md.us.

©Copyright  October 31, 2014
Maryland State Archives