clear space clear space clear space white space
A
 r c h i v e s   o f   M a r y l a n d   O n l i n e
  Maryland State Archives | Index | Help | Search search for:
clear space
white space
Proceedings of the Council of Maryland, 1636-1667
Volume 3, Page 4   View pdf image
 Jump to  
  << PREVIOUS  NEXT >>
clear space clear space clear space white space


4 Charter, June 20, 1632.

P. R. O.

Chessopeak evolvitur ac inde per lineam brevissimam usque
ad predictum Promontorium sive locum vocatum Watkins
point Ita quod totus terre tractus per lineam predictam inter
magnum Oceanum et Watkins point divisus usque ad Promon-
torium vocatum Cape Charles et singula sua Appenditia nobis
heredibus et successoribus nostris integre remanencia exceptus
imperpetuum Necnon omnes Insulas et Insululas infra limites
predictos Concedimus eciam et confirmamus eidem Baroni de
Baltimore heredibus et assignatis suis omnes et singulas Insulas
et Insululas ab orientali predicte Regionis littore orientem
versus in mari natas vel nascendas infra decem leucas marinas
ab eodem littore scituatus cum omnibus et singulis Portubus
Navium stacionibus estuariis Fluminibus et Fretis ad regionem
vel Insulas predictas pertinentibus omnesque fundos terre Cam-
pestria silvas montana paludes lacus Flumina estuaria et freta
infra metas terminos et limites predictos scituata seu existentia
cum cujuscunque generis piscium tam Balenarum sturgeonum
et aliorum regalium quam aliorum in mari sinubus fretis vel
Fluminibus infra premissa piscacionibus et pisce ibidem capte
Omnesque insuper Auri Argenti Gemmarum et lapidum pre-
siosorum et alias quascunque sive lapidum sive metallorum
sive alterius cujuscunque rei aut materie venas mineras et
fodinas tam apertas quam occultas infra regionem Insulas seu
limites predictos repertas et reperiendas et hoc amplius
omnium Ecclesiarum quas (crescente Christi cultu et religione)
infra dictam regionem Insulas Insululas et limites predictos
futuris temporibus edificari contigerit patronatus et Advoca-
ciones unacum licencia et facultate Ecclesias Capellaset Oroto-
ria in locis infra premissa congruis et idoneis extruendi et
fundandi eaque dedicari et sacrari juxta leges Ecclesiasticas
regni nostri Anglie faciendas cum omnibus et singulis hujus-
modi ac adeo amplis juribus jurisdiccionibus privilegiis Prero-
gativis regalitatibus libertatibus immunitatibus juribusque regali-
bus et Franchesiis quibuscunque temporalibus tam per mare
quam per terram infra regionem Insulas Insululas et limites
predictos Habendum exercendum utendum et gaudendum
prout aliquis Episcopus Dunelmensis infra Episcopatum sive
Comitatum Palatinum Dunelmensem in Regno nostro Anglie
unquam antehac habuit tenuit usus vel gavisus fuit seu de jure
habere tenere uti vel gaudere debuit aut potuit Ipsumque modo
Baronem de Baltimore et heredes suos Regionis predicte cete-
rorumque omnium premissorum veros et absolutos Dominos
et Proprietarios (exceptis preexceptis) Salva semper fide et
ligeancia ac dominio directo nobis heredibus et Successoribus
nostris debitis pro nobis heredibus et Successoribus nostris
faciamus creamus et constituimus per presentes Habendum
tenendum possidendum et gaudendum predictam Regionem



 
clear space
clear space
white space

Please view image to verify text. To report an error, please contact us.
Proceedings of the Council of Maryland, 1636-1667
Volume 3, Page 4   View pdf image
 Jump to  
  << PREVIOUS  NEXT >>


This information resource of the Maryland State Archives is presented here for fair use in the public domain. When this material is used, in whole or in part, proper citation and credit must be attributed to the Maryland State Archives. PLEASE NOTE: Rights assessment for associated source material is the responsibility of the user.


Tell Us What You Think About the Maryland State Archives Website!


[ Archives' Home Page  ||  All About Maryland  ||  Maryland Manual On-Line  ||  Reference & Research
||  Search the Archives   ||  Education & Outreach  ||  Archives of Maryland Online ]

Governor     General Assembly    Judiciary     Maryland.Gov

An Archives of Maryland electronic publication.
For information contact mdlegal@mdarchives.state.md.us.

©Copyright  October 31, 2014
Maryland State Archives