clear space clear space clear space white space
A
 r c h i v e s   o f   M a r y l a n d   O n l i n e
  Maryland State Archives | Index | Help | Search search for:
clear space
white space
Proceedings of the Council of Maryland, 1636-1667
Volume 3, Page 5   View pdf image
 Jump to  
  << PREVIOUS  NEXT >>
clear space clear space clear space white space

Charter, June 20, 1632. 5


Insulas Insululas et cetera premissa prefato modo Baroni de                 
Baltimore et heredibus et assignatis suis ad solum et proprium
opus et usum ipsius modo Baronis de Baltimore heredum et
assignatorum suorum imperpetuum,tenendum de nobis heredi-
bus et Successoribus nostris Regibus Anglie ut de Castro
nostro de Windsore in Comitatu nostro Berk' in libero et com-
muni socagio per fidelitatem tantum pro omnibus serviciis et
non in capite nec per servicium militare Ac reddendo inde
nobis heredibus et Successoribus nostris duas sagittas Indicas
parcium illarum apud dictum Castrum de Windsore singulis
Annis tradendas in die Martis in Septimana Pasche Aceciam
quintam partem omnis metalli aurei et argenti Anglice of
gould and silver Oare quod infra prefatos limites de tempore
in tempus contigerit inveniri, ut vero predicta Regio sic a
nobis concessa et descripta ceteris omnibus illius terre Regioni-
bus prefulgeat et amplioribus titulis decoretur Sciatis quod nos
de ampliori gracia nostra certa sciencia et mero motu nostris
dictam Regionem ac Insulas in provincia erigendas esse duxi-
mus prout eas ex plenitudine potestatis et prerogative nostre
regie pro nobis heredibus et Successoribus nostris in Provin-
ciam erigimus et incorporamus Eamque terram Marie Anglice
Maryland nominamus et sic in futuro nominari volumus Et
quoniam prefatum modo Baronem de Baltimore totius Pro-
vincie antedicte verum dominum et Proprietarium superius
fecimus et ordinavimus Ulterius igitur sciatis quod nos pro
nobis heredibus et successoribus nostris eidem modo Baroni (de
cujus fide prudencia justicia et provida animi circumspeccione
plurimum confidimus) et heredibus suis pro bono et felici dicte
provincie regimine leges quascunque sive ad publicum ejusdem
Provincie statum sive ad privatam singulorum utilitatem perti-
nentes juxta sanas discreciones suas de et cum Consilio
assensu et approbacione liberorum hominum ejusdem provincie
vel majoris partis eorundem vel eorum legatorum vel deputa-
torum quos ad leges condendas quum et quocies opus fuerit
a prefato modo Barone de Baltimore ac heredibus suis ac in
forma que illi vel illis melior esse videbitur convocari volumus
condendi faciendi edendi et sub sigillo predicti modo Baronis
de Baltimore ac heredum suorum promulgandi easque in
omnes homines infra dictam Provinciam et limites ejusdem pro
tempore existenti vel sub illius vel illorum regimine et potestate
Terram Marie versus navigandos aut inde redeundos extra vel
ad terram Anglie vel extra vel ad aliqua alia dominia nostra
vel aliena ubilibet constitutos per mulctarum imposicionem
incarceracionem et aliam quamlibet coercionem etiamsi oporteat
et delicti qualitas id exigerit per membrorum vel vite priva-
cionem per se prefatum modo Baronem de Baltimore et
heredes suos seu per deputatos locumtenentes Judices Justicia-

P. R. O.



 
clear space
clear space
white space

Please view image to verify text. To report an error, please contact us.
Proceedings of the Council of Maryland, 1636-1667
Volume 3, Page 5   View pdf image
 Jump to  
  << PREVIOUS  NEXT >>


This information resource of the Maryland State Archives is presented here for fair use in the public domain. When this material is used, in whole or in part, proper citation and credit must be attributed to the Maryland State Archives. PLEASE NOTE: Rights assessment for associated source material is the responsibility of the user.


Tell Us What You Think About the Maryland State Archives Website!


[ Archives' Home Page  ||  All About Maryland  ||  Maryland Manual On-Line  ||  Reference & Research
||  Search the Archives   ||  Education & Outreach  ||  Archives of Maryland Online ]

Governor     General Assembly    Judiciary     Maryland.Gov

An Archives of Maryland electronic publication.
For information contact mdlegal@mdarchives.state.md.us.

©Copyright  October 22, 2009
Maryland State Archives