clear space clear space clear space white space
A
 r c h i v e s   o f   M a r y l a n d   O n l i n e
  Maryland State Archives | Index | Help | Search search for:
clear space
white space
Bacon's Laws of Maryland
Volume 75, Page 8   View pdf image (33K)
 Jump to  
  << PREVIOUS  NEXT >>
clear space clear space clear space white space

THE CHARTER

Portubus Navium Staionibus Æstuariis Fluminibus et Fretis ad Regionem
vel Insulas prædictas pertinentibus Omnesque Fundos Terræ Campestria Sylvas
Montana Paludes Lacus Flumina Æstuaria et Freta infra Metas Terminos
et Limites prædictos scituata seu existentia Cum cujuscunque Generis Pificum
tam Balænarum Sturgeonum et aliorum Regalium quam aliorum in Mari
finubus Fretis vel Fluminibus infra Præmissa Piscationibus et Piscibus ibidem
captis Omnesque insuper Auri Argento Gemmarum et Lapidum pretioforum
et alias quascunque sive lapidum sive Metallorum sive alterius cujuscunque
Rei aut Materiæ Venas Mineras et Fodinas tam apertas quam occultas infra
Regionem Insulas seu Limites prædictos repertas et repreiendas Et hoc amplius
omnium Ecclesiarum quas (crescente CHRISTI Cultu et Religione)
infra dictam Regionem Insulas et Limites prædictos futuris Temporibus
ædificari contigerit PATRONATUS et ADVOCATIONES una cum Licentiâ
et Facultate Ecclesias Capellas et Oratoria, in Locis infra Præmissa
congruis et idoneis extruendi et fundandi eaque dedicari et facrari juxta Leges
Ecclesiasticas Regni nostri Angliæ faciendi Cum omnibus et singulis hujusmodi
ac adeo amplis Juribus Jurisdictionibus Juribusque regalibus et Franchefiis quibuscumque
temporalibus tam per Mare quam per Terram infra Regionem
Insulas Insululas et Limites prædictos habendis exercendis utendis et gaudendis
prout aliquis Episcopus Dunelmensis infra Episcopatum sive Comitatum
Palatinum Dunelmensem in Regno nostro Angliæ unquam antehac habuit tenuit
usus vel gavisus suit seu de Jure habere tenere uti vel gaudere debuit aut
potuit.

    V. IPSUMQUE modo Baronem de BALTIMORE et Hæredes suos
Regionis prædictæ cæterorumque omnium Præmissorum VEROS et ABSOLUTOS
DOMINOS et PROPRIETARIOS (exceptis præ exceptis) falvâ semper Fide et
Ligeanciâ ac Domino directo NOBIS Hæredibus et Successoribus nostris
debitis pro NOBIS Hæredibus et Successoribus nostris FACIMUS CREAMUS
et CONSTITUIMUS per Præsentes HABENDUM TENENDUM POSSIDENDUM
et GAUDENDUM prædictam Regionem Insulas Insululas et cætera Præmissa
præsato moto Baroni de BALTIMORE et Hæredibus et Assgnatis
suis ad solum et proprium Opus et Usum ipfius modo Baronis de BALTIMORE
Hæredum et Assignatorum fuorum imperpetuum TENENDUM
de NOBIS Hæredibus et Successoribus nostris Regibus Angliæ ut de Castro
nostro de Windsor in Comitatu nostro Berkeiæ in libero et communi SOCCAGIO
per Fidelitatem tantum pro omnibus Servitiis et non in Capite nec per
Servitium militare REDDENDO inde NOBIS Hæredibus et Successoribus
noftris DUAS SAGITTAS INDICAS Partium illarum apud dictum Castrum de
Windsor singulis Annis tradendas in Die Martis in Septimana Paschæ Ac
etiam quintam Partem omnis Metalli Aurei et Argenti Anglicè of Gold and
Silver Ore,
quod infra prædictos Limites de Tempore in Tempus contigerit
inveniri.

    VI. UT vero prædicta Regio fic a NOBIS concessa et descripta cæteris omnibus
illius Terræ Regionibus præfulgeat et amplioribus Titulis decoretur
SCIATIS quod NOS de ampliori Gratiâ certâ Scientiâ et mero Motu
noftris dictam Regionem ac Insulas in PROVINCIAM erigendas esse duximus
prout eas ex Plenitudine Potestatis et Prærogativæ noftræ regiæ pro
NOBIS Hæredibus et Successoribus noftris in PROVINCIAM ERIGEIMUS et
INCORPORAMUS eamque TERRAM MARIÆ Anglicè MARYLAND
nominamus et fic in futuro nominari volumus.

    VII. ET quoniam præfatum modo Baronem de BALTIMORE totius
Provinciæ antedictæ verum DOMINUM et PROPRIETARIUM superius secimus



 
clear space
clear space
white space

Please view image to verify text. To report an error, please contact us.
Bacon's Laws of Maryland
Volume 75, Page 8   View pdf image (33K)
 Jump to  
  << PREVIOUS  NEXT >>


This information resource of the Maryland State Archives is presented here for fair use in the public domain. When this material is used, in whole or in part, proper citation and credit must be attributed to the Maryland State Archives. PLEASE NOTE: Rights assessment for associated source material is the responsibility of the user.


Tell Us What You Think About the Maryland State Archives Website!


[ Archives' Home Page  ||  All About Maryland  ||  Maryland Manual On-Line  ||  Reference & Research
||  Search the Archives   ||  Education & Outreach  ||  Archives of Maryland Online ]

Governor     General Assembly    Judiciary     Maryland.Gov

An Archives of Maryland electronic publication.
For information contact mdlegal@mdarchives.state.md.us.

©Copyright  October 22, 2009
Maryland State Archives